6.11
Videsne illam urbem, quae parere populo Romano
coacta per me renovat pristina bella nec potest quiescere? (ostendebat autem Karthaginem de excelso et
pleno stellarum illustri et claro quodam loco) ad
quam tu oppugnandam nunc venis paene miles. Hanc
hoc biennio consul evertes, eritque cognomen id tibi
per te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium. Cum autem Karthaginem deleveris, triumphum
egeris censorque fueris et obieris legatus Aegyptum,
Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum consul absens bellumque maximum conficies, Numantiam excindes. Sed cum eris curru in Capitolium invectus,
offendes rem publicam consiliis perturbatam nepotis mei.
ch. 12
6.12Hic tu, Africane, ostendas oportebit patriae lumen
animi, ingenii consiliique tui. Sed eius temporis ancipitem video quasi fatorum viam. Nam cum aetas
tua septenos octiens solis anfractus reditusque converterit, duoque ii numeri, quorum uterque plenus
alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in -- --
tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te
omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris
unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris. Hic cum exclamasset
Laelius ingemuissentque vehementius ceteri, leniter
arridens Scipio: St! quaeso, inquit, ne me e somno
excitetis, et parumper audite cetera.
ch. 13
6.13
Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem
publicam, sic habeto: omnibus, qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur;
nihil est enim illi principi deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam
concilia coetusque hominum iure sociati, quae civitates
appellantur; harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur.
ch. 14